lunes, 22 de mayo de 2017

Valete, amici!

Nunc est tempus hoc inceptum finire. Ecce aestimationes discipuli, ut in tempus futurum meliores res faciamus.

Hecho con Padlet

sábado, 20 de mayo de 2017

Ubi est sententia Latina?

XV et XIV ante Kalendas Iunias (vulgo XVIII et XIX mensis Maii discipuli novum exercitium nostri propositi fecerunt: Ubi est sententia latina?
In quoque Lyceo occultum erat vocabulum nostrae magnae sententiae Latinae. Igitur haec vocabula latebant in GERMANIA, POLONIA et in tribus Lyceis HISPANIAE, nam sententia nostra QUINQUE VOCABULA tantum habebat.
Quodque vocabulum in capsa inerat, quae  ubique in Lyceo erat.

Si discipuli capsam invenire volebant, utramvis viam habebant:

  •     Uti QR signo in telephono gestabili. Id Google maps aperiebat et ad capsam eos ducebat.  
  •     Sequere Latinas rationes ut capsam  inveniant.
Ecce instructionis exemplum :

Capsa inventa, statim discipuli utebantur Meetingwords circuli eorum (id in Twinspace est) et completebant  et ordinabant sententiam.
Victores fuerunt discipuli primi circuli. Feliciter!!!